AUDIENTIA

AUDIENTIA
AUDIENTIA
licet Latinum nomen sit (Cicero namque de Senect. c. 9. Audientiam sibi facere dixit) tamen Canonistae, ut pleraque alia, non apte loquuntur, Audientia causarum, Audientia literarum, Spiegelius apud Ioh. Calvinum Lexic. Iurid. Ita enim Extrav. comm. de dolo et contumac. Factae in Audientia literarum nostrarum, i. e. Cancellaria, ut hodie loquimur. Sed et apud Sulpicium Seu Histor. l. 2.Episcopis audientiam (i.e. iudicium) reservare. Unde Audientialis Charta, quâ quis ad Principis iudicium evocatur ac citatur, apud Marculfum l. 1. form. 28. etc. Vide infra. Etiam vero tributum vel tributi speciem Audientiae vox notat, in Charta Petri Episcopi Salernitani apud Ughellum Tom. I. p. 501. alibique passim: obtmuitque praesertim id nominis apud Aurelianenses, uti docet Car. du Fresne ex Charta Ludovici VII. A. C. 1178. pro Aurelianensibus ex Regesto Philippi Aug. fol. 72. et ex Franc. le Maire in Histor. Aurelian. ubi Audientiam hic reddit Ouance, additque, id vocabuli bannitiones et proclamationes denotare, que fiebant pro iure consuetudinum seu pensitationum, in Hallis publicis, ubi Ministri Audientiales, quos Sergeans Audienciers appellabant, quoslibet bannô publicô invitabant, ad solutionem eiusmodi praestationum, quod in hunc modum concipiebatur:
Entre vous Bourgeois Marchans.
Qui voulez iovir des Ouances,
Venez suivant les Ordonnances,
Paier le droit des Ouances. Aux Halles.
Quibus in Hallis, iis, qui eiusmodi consuetudines seu praestationes quotannis exhibebant ac exsolvebant, a Domanii Exactore vel Receptore, dabatur carnis porcinae fragmentum: erat autem ius Audientiarum unius trezeni, dicebaturque etiam Oyance. At quae vis huius vocabuli, non sat liquet: ambigitque Car. du Fresne, an eô olim intellectae sint eae praestationes, quae ab iis, qui ad placita venfre tenebantur, fiebant, Eulogiarum nomenclaturâ donatae in Polyptico Floriacensi, Si ibi sunt Cavaticarir, debent Kal. Octobr. den. 4. et unam diem in banno et ad 3. Audientias venire cum suis Eulogiis. Iam vero Ministri isti Audientiales, Auscultatores videntur appellari in Charta Philippi Aug. A. C. 1287. pro iisdem Aurelianensibus eius Regesto Herouvalliano fol. 103. apud eundem Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Audientĭa — (lat.), 1) s. Audienz; 2) im Mittelalter Sprachzimmer in Klöstern; vgl. Auditorium; 3) Gerichtsrecht, bes. 4) A. episcopalis, Befugniß der Bischöfe, bes. Religionssachen zu untersuchen, indeß auch bürgerliche Händel zu schlichten …   Pierer's Universal-Lexikon

  • AUDIENTIA — [лат. слушание, суд, судебное разбирательство], судебный орган при куриях церковных и нек рых светских правителей (гл. обр. во Франции и Испании) в ср. века. При папской курии существовали A. publica (публичные слушания) орган обнародования… …   Православная энциклопедия

  • AUDIENTIA Episcopalis — est Episcopi Forum et Iudicium: l. 9. et tit Cod. de Episc. Aud. Accursius Cod. eôdem interpretatur iurisdictionem Episcopi, cuius sententiam probat Azo in sum. Cod. eod. Gothofredo ad rubr. Cod. de Episc. Aud. nec iurisdictio est, ut Accursius;… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Audientia episcopalis — Audientia episcopalis, in früherer Zeit die schiedsrichterliche Gewalt der Bischöfe in Rechtsstreitigkeiten der Gläubigen …   Herders Conversations-Lexikon

  • Baysio — Guido de Baysio (auch: de Abaysio; Archidiaconus; * um 1250 in Reggio d Emillia?; † 1313 in Avignon) war Kanonist, Erzdiakon von Bologna und Funktionär der römischen Kurie. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Werkauswahl 3 Literatur …   Deutsch Wikipedia

  • Guido de Baysio — (auch: de Abaysio; Archidiaconus; * um 1250 in Reggio nell’Emilia?; † 1313 in Avignon) war Kanonist, Erzdiakon von Bologna und Funktionär der römischen Kurie. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Werkauswahl 3 L …   Deutsch Wikipedia

  • Guido von Baisio — Guido de Baysio (auch: de Abaysio; Archidiaconus; * um 1250 in Reggio d Emillia?; † 1313 in Avignon) war Kanonist, Erzdiakon von Bologna und Funktionär der römischen Kurie. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Werkauswahl 3 Literatur …   Deutsch Wikipedia

  • АУДИЕНЦИЯ — (лат. audientia, от audire слушать), 1) прием иностранных послов и других представителей государем. 2) время представления владетельным особам. 3) (исп. audiencia). Верховный суд в прежней испанской Америке. Словарь иностранных слов, вошедших в… …   Словарь иностранных слов русского языка

  • audience — [ odjɑ̃s ] n. f. • 1160 « action d écouter »; lat. audientia, de audire « entendre » 1 ♦ Vx ou littér. Action de bien vouloir écouter qqn. ⇒ attention. « Je vous demande un moment d audience » (Molière). Par ext. Intérêt porté à qqch. par le… …   Encyclopédie Universelle

  • EPISCOPALIS AUDENTIA — [лат. судебное слушание у епископа, «епископский суд»], комплекс судебных полномочий епископа и институт епископского суда по гражданским делам, сложившийся в I III вв. и официально признанный государством в Римской и ранней Византийской империи… …   Православная энциклопедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”